Agenda Defunctorum - Ad Matutinum - In III Nocturno by Juan Vasquez — Lyrics

Juan Vasquez Latin Sacred Motets Staff notation

Full Lyrics

1. Complaceat tibi Domine, ut eruas me: Ad adjuvandum me respice. 2. Sana Domine animam meam quia peccavi tibi. 3. Sitivit anima mea ad Deum vivum: Quando veniam, et apparebo ante faciem Domini. 4. Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur, et solum mihi super est sepulcrum. Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. Libera me Domine, et me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. Dies mei transierunt, cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum. Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem. Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stavi lectum meum. Putredini dixi: Pater meus, et mater mea, et soror mea vermibus. Ubi est ergo nunc praestolatio mea, et patientia mea, Tu es enim Domine Deus meus. 5. Libera me, Domine, Quando caeli movendi sunt et terra. Dum veneris judicare saeculum per ignem. Dies illa, dies irae, calamitatis et miseriae, Dies magna et amara valde Quando caeli movendi sunt et terra: Tremens factus sum ego et timeo Dum discussio venerit atque ventura ira. Requiem aeternam dona eis Domine Et lux perpetua luceat eis. Dum veneris judicare saeculum per ignem. Kyrie eleison.

Download the sheet music

Agenda Defunctorum - Ad Matutinum - In III Nocturno

Agenda Defunctorum - Ad Matutinum - In III Nocturno

By Juan Vasquez
Staff
Latin
2 pages
0 Downloads
Sacred Motets
0 0

More lyrics you may want