Full Lyrics
Adsunt dies triumphales
quibus laude immortales
Christi concinunt fideles
Psallat chorus ex affectu
et laus eius in conspectu
supernorum civium
Psallat illa memoranda
et MARIÆ admiranda
debita præconia
Et MARIAM cuncti laudent
nec ab ista se defraudent
celebri lætitia
Quisque cantet ò MARIA
yo dicat in hac via
cum suavi cantico
Tu es potens in virtute
pro communi stas salute
quolibet in prælio
Per te Draco exturbatur
et Draconis effugatur
inimica legio
Tu enervas hostis fraudem
et conservas Dei laudem
inclita victoria
Protegente nos MARIA
Virgo clemens, Virgo pia
tanta sunt prodigia
Sub tutela virginali
in hac valle lacrymali
colletemur igitur
Ad MARIAM accedamus
et ad illam erigamus
pura corda supplices
Ut superna nostri cura
nos disponat ad futura
in cælesti gloria.