Full Lyrics
Adorna thalamum tuum, Sion,
et suscipe Regem Christum:
amplectere Mariam, quae est coelestis porta:
[amplectere Messiam gratulare huiusce matri:]
ipsa enim portat Regem gloriae novi luminis:
subsistit Virgo, adducens manibus
Filium ante luciferum [genitum]:
quem accipiens Simeon in ulnas suas
praedicavit populis
Dominum eum esse vitae et mortis
et Salvatorem mundi.
Asola's variant 1
Adorna thalamum tuum, Syon, et suscipe regem regum Christum:
amplectere Mariam, quae novo lumine
subsistens Virgo portat regem gloriae.
Hunc accipiens Simeon exclamavit et dixit:
Nunc dimittis servum tuum Domine,
Secundum verbum tuum in pace.
Zallamella's variant 2
Adorna thalamum tuum, Sion, et suscipe Regem Christum:
Quem virgo concepit Virgo peperit quem genuit adoravit.