Full Lyrics
Adjuro vos, filiae Jerusalem,
si inveneritis dilectum meum,
ut nuntietis ei quia amore langueo.
Qualis est dilectus tuus ex dilecto,
o pulcherrima mulierum?
Qualis est dilectus tuus ex dilecto,
quia sic adjurasti nos?
Dilectus meus candidus et rubicundus,
electus ex millibus,
et totus desiderabilis.
Talis est dilectus meus,
et ipse est amicus meus, filiae Jerusalem.
Quo abiit dilectus tuus,
o pulcherrima mulierum?
Quo declinavit dilectus tuus,
et quaeremus eum tecum?
Dilectus meus descendit in hortum suum,
ad areolam aromatum,
ut ibi pascatur in hortis
et lilia colligat.
Ego dilecto meo,
et dilectus meus mihi,
qui pascitur inter lilia.
Pulchra es, amica mea,
suavis et decora sicut Jerusalem,
terribilis ut castrorum acies ordinata.
Averte oculos tuos a me,
quia ipsi me avolare fecerunt.
Una est columba mea,
electa genitrici suae:
viderunt eam filiae et beatissimam praedicaverunt,
reginae et laudaverunt eam.
Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens,
pulchra ut luna,
electa ut sol,
terribilis ut castrorum acies ordinata?