Full Lyrics
Ad te, ò Christe, dirigo vota,
et enim tibi non sunt ignota, (et enim audis que sunt devota,)
audi cœlorum Domine,
piorum fautor optime,
cœlestia, terrestria,
vera reples laetitia.
Mira tua nativitas,
nostra fuit solennitas.(nostra fac sit solennitas.)
In te luxit humilitas, (In te luxit humanitas)
atquae vera sublimitas. (atquae plena divinitas.)
Tua humiliatio, (Tua annunciatio,)
nostra fuit salvatio. (nostra fac sit salvatio.)
A te, sancta divinitas,
et infinita bonitas,
nostra pendet sanatio,
nostrae labis purgatio.
Ergo tu major omnibus,
angelicis virtutibus,
o Fili Dei,
memento mei.